Liber Numeri*

Caput 24: Versus 24

Venient.Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebraeos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam DanielisDan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset praedicatio Evangelii.ORIG.Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici.Hebraeos.Hebraeus est qui de Aegypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, caedit adversarium et caeditur. Affligunt ergo Assyrii Hebraeos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis.Etiam ipsi peribunt.ID.Et ipsi pariter peribunt.Non cum Hebraeis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem.
(* Traductions européennes)